VALLIS Telina

VALLIS Telina
VALLIS Telina
Script. Insub. Valtelina, regio Insubriae, in Rhaetorum confinio, per quam Addua fluvius decurrit, inter Ortum illius et Larium lacum 60. mill. pasl. longa. A' Telio castro nomen habet; licet nonnulli illam, ex quadam nominis allusione decepti, Volturrenam a veteribus dictam velint. De hac macima nostrâ tempestate intet Gallos, Hispanos, et Venetos decertatio fuit: ab Hispanis (quibus sese Valtelinenses dederunt) Gregorio XV. Pontifici Roman. tradita, et eius iudicio commissa; sed sub Urbano VIII. Gregorii successore, a Gallis et Venetis capta; Ferrar. Dominisque, sed hâc lege, ut inde Euangelium in perpetuum exularet, reddita est, Baudrando Vallis Tellina, la Valteline Gallis, pars futi Rhaetiae antiquae, ubi Vennones populi seu Vennonetes; nuncque etiam subest dominio Rhaetorum, quamvis pluries ab Hispanis tentata, irritô semper conatu. Vallis est fertilissima et oblonga, ab Ortu in Occasum extensa, inter Rhaetos ad Boream et dominium Venetum ad Meridiem. Nomen habet a Telio oppido tertiae Praefecturae, in Volturenis, capite: quod in edito ac munito loco situm, totius provinciae arx et propugnaculum censetur. Vide Tellina Vallis, et Volturena.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • TURRENA Vallis — vide Volturena et Vallis Telina …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VOLTURENA — quasi Vol torrens, Celtice, aliis Vallis Telina, German. Veltlin, regio est Insubriae, a Maximiliano Sfortia Mediolan. Duce, Rhaetis confoederatis, ob fortem contra Gallos operam praestitam, honorarii locô concessa, circa A. C. 1513. Hodie inter… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • RHAETIA — regio gemina: prima inter ortum Rheni, seu inter Rhenum a capite usque ad lacum Brigantinum. Danubium, Lycum, et ortum Oeni: cuius populi Rhaeti, Grawpundner, et Italis Grisoni dicuntur. Altera, teste Welserô. Vindelicia appellatura Ptolemaeo, a… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TELIUM — Teglio, castrum in Rhaetorum et Insubrum confinio, medium inter Sondrium et Tiranum oppid. 8. mill. pass. unde vallis Telina. Caput est tertiae Praefecturae Volturenae seu Vallis Telinae provinciae, cuius totius arx et propugnaculum, utpote in… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Franciscus de Bormio (92) — 92Franciscus de Bormio, (31. Mai), ein frommer Capuciner aus dem Veltlin (Vallis telina), der im Kampfe wider die Irrlehre Vieles erduldete und zu Altorf in der Schweiz im J. 1583 starb. Er genoß in hohem Grade die Achtung des hl. Erzbischofes… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • VINUM — quô Auctore mortalibus sit monstratum, diximus paulo supra. Graecis id Oeneum, unde et οἴνου nomen, an Icarum, Italis Ianum, dedisse, refert Athenaeus, l. 15. uti et far: sed utrumque non tam potui aut cibo quam divino cultui et sacris… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • VENNONETES — populi Rhaetiae Alpini in Italiae confinio, Plin. l. 3. c. 20. quorum regio Veltlin Germanis dicitur, a Castro eminentissimo Tilia Vallis est cultissima, in cuius summitate Addua fluvius, e iugis Bormianis oritur, et in Larium per vallem defluit …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CAMONICA — vallis celebris Italic. in ditione Veneta, et agro Brixiano. Olliô fluvio irrigatur, et monte Aurigâ a valle Telina separatur. Perlonga est et ferax. Ibi transitus frequens ex Helvetiis in Italiam. In valle hac 10. scholas Albigenses deu… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”